

Liber Deuteronomii*
Caput 16: Versus 20
Juste.[GREG., lib. X Moral., cap. 19.]Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur, et justitiam quam praetendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae ipsam justitiam quaerere:Sunt viae quae videntur hominibus justae,etc.[Prov. 14.]. Et:Vae qui justificatis vos coram hominibus[Luc. 16.].